De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

sed absit haec abominandi erroris impietas, ut facturae suae factor, ut famulis suis dominus, ut terrenae fragilitati deus terrestrium et caelestium conparetur et haec ei ex beneficiis suis iniuria fiat, ut, quia habitatione sua dignatur hominem, idcirco idem quod homo esse dicatur.

Quin immo hoc inter illum interest et sanctos omnes, quod inter habitaculum et habitatorem, quod utique ut habitetur non habitaculi est, sed habitatoris, in cuius scilicet arbitrio est et aedificatio habitaculi et usus, id est, uel ut, cum uelit, [*]( 15] n Cor. 6,16. 17] I Cor. 3,16.I ) [*]( 1 esse om. p 2 dampnationis NMp 4 dominum av tantam] tam N 5 ammodum N ipaum Ont. M 6 impiętates M 7 theotochoa N theotocon Mp 13 martires Mp 14 et seruos ... spiritum dei om. M 15 enim om. Mx 16 dixi M deus dixit an quia om. M 17 spiritiu dei] nps ICJf p 18 thodochi Nl theotochi N1 theodoci M 19 ammodum N 20 abhominandi NMp 22 terestrium M celeatium et terrestrium p 23 qui Nx dignatus est p 25 imo p 27 licet M 28 edificium 11 cum om. 11 I )

305
habitaculum ipsum facere, uel ut, cum fecerit, dignetur habitare. - an experimentum quaeritis, inquit apostolus, eius qui M in me loquitur Christi? et alibi: nescitis quia Christus Iesus in uobis est, nisi forte reprobi estis? et iterum: in interiorem, inquit, hominem habitare Christum per fidem in cordibus uestris.