De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

cum dixisset sacramentum hoc magnum est, non dixit ‘haec est expositio sacramenti\', sed quid? ego autem dico, in Christo et in ecclesia, hoc est dicere: illud quidem magnum est sacramentum, sed ego dico in Christo et in ecclesia, hoc est, ut, quia capere illud ad praesens forsitan omnes non queunt, uel hoc capiant, quod tamen ab illo non discrepat nec diuersum est, quia utrumque de Christo est. sed quia profundiora illa non capiunt, haec saltim faciliora cognoscant, ut, cum promptiorem intellectum coeperint capere, ad altiorem ualeant peruenire, et planioris nunc rei adipisceratia sit postea profundioris uia.

Quod ergo magnum illud est sacramentum quod sub uiri atque uxoris nomine designatur? apostolum ipsum inter rogemus, qui ad docendam eandem rem alibi uerbis rei ipsius usus est dicens: et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, adsumptum est in gloria. quod ergo magnum illud est sacramentum quod [*]( 3] L c. 31. 7] 1. c. 32. 10] l c. 25] I Tim. 3, 16. dI ) [*]( 1 omne carnalem audientia M spualem M intelligenciam M 2 subdit N 5 ad om. N uior sua N per rasuram quidem N2av 7 inquid M 10 inquid dico M 12 haec est.] hoc M 14 sed et ego M 15 qui M 16 capiunt NI 18 saltem p 19 ut] et N cum] eum M eaeperint N 20 altioram N 21 ad profundioris uiam M 24 docendum M eadem p 29 est om. N eat illud e est ergo magnum illud p: cf. supra n. 22 et infra pag. 322, 1 )

321
manifestatum est in carne? deus scilicet natus e carne, deus uisus in corpore, qui utique, sicut palam est manifestatus in carne, ita palam est adsumptus in gloria.

hoc ergo magnum est sacramentum de quo ipse ait: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. qui fuerunt duo in carne una? deus scilicet atque anima. in una enim ea quae unita est deo carne hominis deus est atque anima. secundum illud ipsius domini: nemo potest a me tollere animam meam, sed ego pono eam a me ipso. potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

tria ergo nunc in hoc uides, deum, carnem et animam: deus est qui loquitur, caro in qua loquitur, anima de qua loquitur. propterea ergo homo ille de quo propheta dicit: frater non redimit, redimet homo, qui ut dictum est ascendit ubi erat prius et de quo legimus: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo, propter hoc, inquam, reliquit patrem suum et matrem, id est deum ex quo natus est et Hierusalem illam, quae est mater omnium nostrum, et adhaesit humanae carni quasi uxori suae.