De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

nisi forte existimas quod non soluas Iesum. n qui fuisse eum deum negas, qui solueres utique etiam si natum cum deo hominem non negares. sed exemplis forsan hoc manifestius uelis fieri. accipe de utroque. Manichaeus extra ecclesiam est, quia Iesum deum tantum fuisse asserit, Hebion, quia hominem. uterque enim legum negauit ac soluit, alter solur dicendo hominem, alter tantummodo solum deum, quia, licet diuersa dixerint, par tamen est ipsius diuersitatis impietas. nisi quod, si ulla inter malorum magnitudinem potest esse discretio, iniuriosior blasphemia tua est quae solum hominem asserit quam illa quae solum deum, quia, licet utrumque malum sit, contumeliosius tamen est diuina domino quam humana rapuisse.

fides ergo haec tantum catholica, haec I tantum uera est, dominum Iesum Christum, sicut deum ita et hominem, et sicut hominem ita et deum credere. omnis enim, qui soluit Iesum, ex deo non est. soluere autem hoc est, quod unitum est in Iesu uelle rumpere et quod indiuiduum separare. quid autem in Iesu unitum et indiuiduum ? homo utique et deus. ergo ille Iesum soluit, qui haec separarit atque disruperit. [alioquin si non disrumpit ac separat, ergo nec soluit. si autem separat atque disrumpit, ille utique soluit qui separat atque disrumpit.]

Et ideo omni homini in hanc blasphemiam atque insaniam prorumpenti ipse pro se in euangelio dominus Iesus illud quod ad Pharisaeos locutus est clamat ac protestatur: quod deus coniunxit, homo non separet. quod licet illic, [*]( 27] Matth. 19\' 6. , ) [*]( 1 facias Np 2 extimes M 3 fuiase deum in eo denegas M 4 non negares] denepares Mt 5 manicheus Mp ecclesia Nx 6 qui Iesum Mv ebion M 12 utrum M 15 tanta uera p 16 et anle hominem OWl. N 18 iesum NM 19 iesum M 20 haec]hoc ergo N separat atque disrum- pit M 21 dirruperit N disrumperit p .23 qui sepILRt atque diarumpit om. Npv uerba alioquin... diaruuapit uncis inclusi 24 hac blaspbemia atque insania M 25 pro se om. M lesns] dicit p1 26 quod phariseis M 27 illts Np licet hic ubi dicturn est u dno M )

319
ubi a deo dictum est, ad causam aliam responsum esse uideatur, tamen profunditas dei, quae non magis de carnalibus quam de spiritalibus loquebatur, cum de illo hoc tum magis de hoc uoluit intellegi, quia credentibus tunc Iudaeis id quod tu dicis, hominem tantummodo Iesum sine deo esse, cam de societate coniugii dominus interrogaretur, non de eo tantum, sed etiam de hoc edocuit et de minoribus consultus etiam de altioribus maioribusque respondit dicens: quod deus coniunxit, homo non separet. hoc est: nolite id separare quod in me deus iunxit: non separet humana impiet-as quod in me uniuit diuina maiestas. uis autem plenius scire hoc ita esse?

audi apostolum de his ipsis do quibus tunc saluator docuit disserentem, qui utique, utpote magister a deo missus, ut capere tunc auditorum inbecillitas poterat, ea ipsa quae deus in mysterio praedicarat exposuit. cum enim de carnali coniugio, unde inten\'ogatus in euangelio saluator fuerat, disputaret, replicauit ea ipsa quibus ille usus tunc fuerat legis ueteris testimonia, scilicet ut intellegeretur, quod eandem rem exponeret qui isdem testimoniis uteretur. adiciens praeterea, ne deesse causae aliquid uideretur, etiam carnale coniugium, mulieris quoque ac uiri nomen, quos ad mutuum cohortabatur affectum, ita posuit: uiri, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam, et iterum: ita et uiri debent diligere uxores suas ut corpora sua. qui uxorem suam diligit, se ipsum diligit. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam, quia membra sumus corporis eius.