De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Superior enim propheta dixit hic est deus noster, iste autem tu es deus noster. in illo utique diuina doctrina, in hoc humana confessio est. alter personam magistri docentis, alter Personam populi confitentis explicuit. pone enim nunc docentem cotidie in ecclesia, sicut facit, Hieremiam prophetam ac dicentem de domino Iesu Christo: hic est deus noster: quid aliud utique responderet cuncta ecclesia, sicut facit, quam id quod alius propheta ad dominum Iesum dixit: tu es deus noster, ita ut bene praesenti confessioni etiam praeterita ignorantia possit adiungi dicente populo: tu es deus noster, et nesciebamus. bene enim hi, qui prius daemonicis superstitionibus occupati ignorabant deum, conuersi ad fidem possunt dicere: tu es deus noster, et nesciebamus.