De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

pulchre hic propheta praeuidens peruersa dogmata omnem sensum haereticae peruersitatis exclusit dicens: non reputabitur alius praeter eum. hic est enim unus ex deo in deum natus, cuius iussionem uniuersitatis opus secutum est, cuius uoluntas rerum ortus est, cuius imperium mundi fabrica est, qui cuncta dixit, et facta sunt, cuncta. mandauit, et creata sunt. hic ergo unus est ad patriarchas loquens, in prophetis manens, ei spiritu conceptus, natus ex uirgine, in mundo uisus, inter homines conuersatus, affigens ligno crucis chirographum peccatorum, triumphans in semet ipso aduersarias nobis inimicasque uirtutes, mortem occidens, resurgendi fidem omnibus tribuens, gloria sui corporis corruptionem humanae carnis interimens.

uni ergo haec domino Iesu Christo peculiaria sunt, et ideo non reputabitur alius ad eum, quia unus in hac gloriae ac beatitudinis singularitate deus ex deo natus est. id ergo per propheticam doctrinam tunc agebatur, ut unigenitus a cunctis dei patris filius disceretur, et cum ad filium non reputari deum alterum audirent, unum utique in patre ac filio deum esse cognoscerent. post haec, inquit, in terris uisus est, J et cum hominibus conuersatus est. uides quod euidenter \' hic aduentus domini ac natiuitas designatur. numquid enim pater umquam, qui non nisi filio tantum uisibilis esse legitur, aut in terris uisus aut in carne editus aut inter homines conuersatus est?