De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

pulchre hic propheta praeuidens peruersa dogmata omnem sensum haereticae peruersitatis exclusit dicens: non reputabitur alius praeter eum. hic est enim unus ex deo in deum natus, cuius iussionem uniuersitatis opus secutum est, cuius uoluntas rerum ortus est, cuius imperium mundi fabrica est, qui cuncta dixit, et facta sunt, cuncta. mandauit, et creata sunt. hic ergo unus est ad patriarchas loquens, in prophetis manens, ei spiritu conceptus, natus ex uirgine, in mundo uisus, inter homines conuersatus, affigens ligno crucis chirographum peccatorum, triumphans in semet ipso aduersarias nobis inimicasque uirtutes, mortem occidens, resurgendi fidem omnibus tribuens, gloria sui corporis corruptionem humanae carnis interimens.