De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Nam cum utique secundum euangelistam is in mundum uenerit, per quem ipse factus est mundus, et is filius hominis factus sit, qui est mundi creator deus, non interest quid in singulis nominetur, qui deus in omnibus intellegitur. non praeiudicat enim diuinitati dignatio aut uoluntas sua, cum hoc utique magis diuinitatem ipsam conprobet, quia, quidquid uoluit, hoc fuit, ergo et quia uoluit in mundum uenit, et quia uoluit homo natus est, et quia uoluit filius hominis appellatus est. omnia enim haec sicut uocabula sunt, ita uirtutes dei. non inminuit in illo dissimilitudo nominis uim [*](10] Matth. 18,11.\t11] I Tim. 1,15.\t14]\tIoh. 1,11. 2 me om. p 3 temtauero M 4 uolentia N uolentibus p 6 ergo astrictim\tp9 ne p; om. NMv 10 reticeri] reddici euangelio uenit filius\tM 12 Iesus Christus Mv 19 speciae N 22 euangelista M 23 is om. Mv 24 interest] in? M 25 qui] quia p intelligitur Mp 27 quiequid p)

295
potestatis. quidquidlibet dictus fuerit, in cunctis unum est. sit licet in specie uocabulorum aliqua diuersitas, non est in uirtute nominum nisi una maiestas.

Uerum quia hactenus euangelicis uel maxime atque apostolicis quasi nouis testibus usi sumus, nunc de prophetis ueteres proferamus, admiscentes interdum antiquis noua, ut intellegant omnes scripturam sacram uenturum in carne dominum toto quodammodo suo corpore quasi uno ore clamasse. ait itaque eximius ille et admirabilis tam munere dei diues quam testimonio, cui uni admodum contigit sanctificari antequam nasci, Hieremias propheta, hic est, inquiens, deus noster, non reputabitur alius praeter eum. qui inuenit omnem uiam disciplinae, et dedit eam Iacob puero suo, et Israhel dilecto suo. post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est hic est ergo inquit deus noster.

uides a propheta deum quasi manu indice ostendi et quasi digito significante monstrari: hic est enim inquit deus noster. dic mihi ergo: quem deum his signis propheta tunc atque indiciis demonstrabat? numquidnam patrem? et quid necesse erat ostendi eum, quem se nosse omnes credebant? non enim Iudaei deum tunc ignorabant, qui sub dei lege uiuebant. sed id agebatur utique, ut filium dei deum noscerent.