De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

breuiter ergo ac strictim nonnulla dici necesse est, ut dici possint, et enumeranda quaedam magis quam explicanda ac damnis ut ita dicam damna redimenda, cum propter hoc utique conueniat aliqua transcurri, ne necesse sit prope cuncta reticeri, uenit ergo inquit saluator in euangelio filius hominis saluare quod perierat, et apostolus fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quoniam Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum: sed et Iohannes euangelista in propria, inquit, uenit, et sui eum non receperunt.

uides ergo quod alibi scriptura filium hominis, alibi Iesum Christum, alibi uerbum dei in mundum uenisse praedicat, intellege itaque dissimilitudinem appellationum esse, non rerum, et in diuersa nominum specie unam esse uirtutem. nam licet uenisse in mundum nunc filius hominis, nunc dei nominetur, id est uerbum, unus tamen in utroque nomine designatur.