De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

numquid repugnant sibi sermones sacri? non utique, sed unum atque eundem intellegi uolunt et apostolus Christum, per quem omnia creata dixit, et euangelista uerbum, per quod omnia facta esse memorauit. audi, inquam, quid ipse de se dei uerbum deus pronuntiauerit. nemo, inquit, ascendit in caelum nisi qui de. caelo descendit, filius hominis qui est in caelo, et iterum: si uideritis, inquit, filium hominis ascendentem ubi erat prius? filium hominis in caelo fuisse dixit, filium hominis e caelo descendisse memorauit quid est?

quid mussitas? negato hoc, si uales. sed rationem dicti quaeris? non reddo interim. deus hoc dixit, deus locutus est: mihi uerbum illius summa ratio est. remoueo argumenta, remoueo disputationes: sola mihi ad credulitatem sufficit persona dicentis. non licet mihi de fide dicti ambigere, non licet deliberare. quid mihi quaerere quomodo uerum sit quod deus dixit, cum dubitare non debeam, quin uerum sit quod deus dixerit? nemo, inquit, ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo.