De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et ideo bene apostolus instar diuinorum uerborum docens (qui enim, inquit, descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia) ipsum descendisse dicit quem ascendisse. descendere autem de caelo non potuit nisi uerbum dei, quod utique cum in forma dei esset, exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inuentus ut homo, humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. descendit ergo de caelo uerbum dei, ascendit autem filius hominis; ipsum autem ascendisse dicit quem descendisse. ergo uides quod idem est filius hominis qui uerbum dei.

Et ideo secundum diuini uerbi magisterium intrepide iam et incunctanter et filius hominis e caelo descendisse et dominus maiestatis crucifixus esse dicendus est, quia secundum suscepti corporis sacramentum et filius dei factus est filius hominis et in filio hominis crucifixus est dominus [*]( 14] Eph. 4, 10. 17] Phil. 2, 6-8. ) [*]( 2 hoc Mv 3 de] e Mv 5 ut eundem p* se ow. M 6 poterit M 7 per diuinitatem Np posset M auerte p 9 quia] qui Np hominis est M 11 semper om. M ac si M 12 filium se] filiua M quo de N 15 qui et M 18 senjed M 19 similitudinem Mv et Uulgata 22 de] e Mv 24 est] et Mv 29 filius om. M et in filio hominis om. M )

294
maiestatis, et quid plura? longum est de singulis multa dicere, dies enim me deficiet, si omnia, quae ad hanc rem afferri possunt, conquirere aut explicare temptauero. reuoluenda enim hoc uolenti scriptura omnis ac relegenda est. nam quae sunt quae non pertineant ad hoc, cum omnia scripta sint propter hoc?

breuiter ergo ac strictim nonnulla dici necesse est, ut dici possint, et enumeranda quaedam magis quam explicanda ac damnis ut ita dicam damna redimenda, cum propter hoc utique conueniat aliqua transcurri, ne necesse sit prope cuncta reticeri, uenit ergo inquit saluator in euangelio filius hominis saluare quod perierat, et apostolus fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quoniam Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum: sed et Iohannes euangelista in propria, inquit, uenit, et sui eum non receperunt.