De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uerbum utique patris semper in caelo fuit. et quomodo ille filium hominis semper in caelo fuisse memorauit? intellege ergo quod eum filium 1 hominis esse docuit, qui semper dei filius fuit, cum utique \\ eum, qui filius hominis nuper extitit, in caelo semper fuisse confirmet. huc accedit maius aliud, quod eundem filium hominis, id est uerbum dei, quod descendisse de caelo dixit, etiam tunc, cum in terra loquitur, in caelo esse testatur. nemo enim inquit ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, J [*]( I 1] Ioh. 1,3. 8] Ioh. 3,13. 10] Ioh. 6,63. \\ ) [*]( 3 numquit M 5 intelligi Mp uoluit Mpv 7 memorauit. Oportuenit itaquo quisquie es. 0 audi M et cdd. ante Cuyckium quod ipsum M uerbum dei Mv 8 pronunciarit Mv 10 ihquid N 12 descendisse] fuisse M quid est quod M masitas N manaitas p 13 negatu M 14 hoc locutns av 15 remuuet bis M 17 deliberarei M 19 deus om. p 23 intellige Mp 26 eudem p 27 dixit et dum in terra M-. )

293
filius hominis qui est in caelo.

quis, quaeso, est qui haec loquitur? Christus utique. ubi autem tunc erat cum loqueretur? in terra scilicet. et quomodo se et de caelo, cum natus est, descendisse, et cum loquitur, in caelo esse testatur, et eundem se filium hominis esse dicit, cum utique et e caelo nisi deus descendere non potuerit, et cum in terra loquitur, in caelo utique nisi per dei infinitatem esse non possit? aduerte ergo tandem et percipe, quod idem est filius hominis qui uerbum dei, quia et filius est hominis, dum ex homine uere nascitur, et uerbum dei, dum idem, qui in terra loquitur, manet semper in caelo. ac sic humanae est natiuitatis, quod filium se hominis uere dicit, diuinae autem infinitatis, quod e caelo penitus non recedit.

et ideo bene apostolus instar diuinorum uerborum docens (qui enim, inquit, descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia) ipsum descendisse dicit quem ascendisse. descendere autem de caelo non potuit nisi uerbum dei, quod utique cum in forma dei esset, exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inuentus ut homo, humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. descendit ergo de caelo uerbum dei, ascendit autem filius hominis; ipsum autem ascendisse dicit quem descendisse. ergo uides quod idem est filius hominis qui uerbum dei.