De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed parum hoc elucere forsitan putas, non quia parum luceat, sed quia infidelitas tenebrosa semper ipsa sibi etiam in luce tenebras facit. audi itaque paucis sermonibus omne hoc unitatis dominicae sacramentum apostolum conplectentem. unus, inquit, dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. Iesus bone, quanta est auctoritas in uerbis tuis. tua enim sunt quae a tuis per te dicuntur. ecce ut hoc apostoli dictum in paucis quanta conplectitur. unus, inquit, dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. numquid ad praedicandum tanti mysterii sacramentum aliqua circuitione uerborum usus est, aut id, quod intellegi a nobis uoluit, longae orationis narratione tractauit? unus, inquit, dominus noster i Iesus Christus, per quem omnia.

simplici tantum et breui elocutione arcanum tantae maiestatis edocuit, hac scilicet fiducia, qua sciebat sermonem suum in negotio dei longis argumentationibus non egere et fidem dictis suis diuinitatem dare. sola. enim ad dictorum confirmationem rerum sufficit demonstratio, quando probatio in auctoritate dicentis est. unus ergo inquit dominus Iesus Christus, per quem omnia. considera ubi hoc de uerbo patris legeris quod de Christo legis. [*]( I 2] Ioh. 17, 3. 14] I Cor. 8, 6. ) [*]( 1 enuangelicum p 3 uerum om. Np misaisti N 7 ut] ot p1 eum om. M 11 in ipsa sibi luce etiam teiiebras M 12 lucct NI 15 Ihf N lesu Mpo 16 ut om. pv 17 in] quam Mv 18 noster om. Mv 19 miaterii Mp circumitione M 2U iutclligi Mp longa M 23 archanum Np aruhurum M ac NI 24 quia M 26 a addictorum (Rc) N )

292
omnia, inquit euangelium, per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. apostolus dicit per Christum omnia, euangelium dicit per uerbum omnia.

numquid repugnant sibi sermones sacri? non utique, sed unum atque eundem intellegi uolunt et apostolus Christum, per quem omnia creata dixit, et euangelista uerbum, per quod omnia facta esse memorauit. audi, inquam, quid ipse de se dei uerbum deus pronuntiauerit. nemo, inquit, ascendit in caelum nisi qui de. caelo descendit, filius hominis qui est in caelo, et iterum: si uideritis, inquit, filium hominis ascendentem ubi erat prius? filium hominis in caelo fuisse dixit, filium hominis e caelo descendisse memorauit quid est?