De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

numquid uertere hoc ad carnem potes, ut dicas ad sanandum humanum genus hominem tantum a deo missum? non potes utique. reclamat enim tibi cum omnibus scripturis sacris [*]( 16] lob. 3, 17. 25) Ps. 106,20. ) [*]( P I domine] d- M 2 inquit om. M similitudinẽ Mp 3 bene cum ... 5 carnis peccati om. M 4 diceret ex diierat N 5 similitudine Np 6 ut om. M 7 intaelligitur M 12 deus filium suum om. M similitudiae N Mp 14 hoc om, M hoc spostolus hoc p praedicauerit M 17 in mundo N1 muudum] mundo N1 19 patre deo p 21 unigenitus dei filius Mv 23 mississe N monstratur Mp 28 scripturia sacris omnibus M A )

290
Dauid propheta dicens: misit uerbum suum, et sanauit eos. uides ergo ad sanandos homines uerbum missum esse, quia, licet per Christum sanitas data sit, uerbum tamen dei in Christo fuit quod per Christum cuncta sanauit: ac sic unito < per sacramentum incarnationis Christo et uerbo dei factus est Christus et uerbum dei unus ex re utraque filius dei.

quod utique apostolus Iohannes declarare aperte uolens misit, inquit deus filium suum saluatorem mundi. intellegis quomodo inseparabili conexione deum hominemque coniunxerit. christus enim, qui ex Maria natus est, saluator absque dubio appellatur secundum illud: quia natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus. hic autem ipsum quod inissud est uerbum dei saluatorem nominat dicens: misit deus filium suum saluatorem mundi.

Patet itaque quod per sacramentum uniti cum homine uerbi dei et uerbum, quod ad saluandum missum est, saluator. dicitur, et saluator in carne natus per uerbi utique consortium dei filius nuncupatur, ac sic indiscreta utriusque nominis maie: state, quia unitus est cum homine deus, quidquid est homo e deus, totum penitus nuncupatur deus. et ideo idem apostolus bene subdidit dicens: quisque crediderit quoniam IesIL. est filius dei, deus in illo manet et caritas dei in e perfecta est.