De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
ipse lumen fidei mundo intulit, ipse lucem salutis ostendit. deus enim dominus, et inluxit nobis. hunc ergo crede, hunc dilige, hunc confitere, quia, quando ei ut scriptum est omne genu flectet, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris, uelis nolis, negare non poteris, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. haec enim perfectae confessionis perfecta uirtus est, deum ac dominum Iesum Christum semper in dei patris gloria confiteri.
Diximus libro primo haeresin illam Pelagianae haereseos . discipulam atque imitatricem id omnibus modis temptasse atque [*]( . 141 Ps. 117, 27. 16] Phil. 2,10-11. ) [*]( 2 illi dei filium qui M 3 negabant Mav ut] et pi 5 deum et Christum Mo 7 discindis] dissecans M 8 disceruens M credere NiMI 9 quam ut ea ipsa qua se M 10 scitote enim Nv scito eniin p: cf. U, 7, 3 12 et post utique om. Np 13 est om. M in mundum Mv 15 huic ergo Np huic confitere Np hunc confitere huuc dilige M 16 quandoque p genus N flectetur Mpv 17 et terrestrium v 19 nelis nolis ... 20 dei patris om. Np 20 Christus om. M perfecta confessio M 22 confiteri. Explicit liber quartus NMp Incipit de incarnatione xpi liber V. N Incipit liber quintus Mp 24 heresim Mp 25 dispulam p unmitatricem id omnimodis M ) [*]( XVII. Cass. 1. ) [*]( 27 )
huius ergo mortiferae ac perniciosae prauitatis haec quae nunc orta est recens haeresis quasi rediuiuos quodammodo suscitans cineres in ueteribus fauillis nouum mouit incendium: solitarium quippe hominem natum esse asserit dominum Iesum Christum. et ideo quid necesse est ut requiramus, an in consequentibus eius peruersitatis sit quae est in capite ipso sceleris unius? superfluum quippe est expectare in posterioribus qualis sit, quae expectandi omnino causas iam in principio non reliquit. quae enim ratio est explorare, an in similitudinem superioris haereseos eadem promittat homini, quae, quod immanissimum scelus est, eadem tollit deo, ita ut paene impium sit, cum uideamus quid praecesserit, requirere quid sequatur? quasi uero aliqua in consequentibus causa afferri possit, qua se probet non esse impium qui negauerit deum.