De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

si ergo Christus credendus est, ut uentas loquitur, ut diuinitas protestatur, ut Christus denique ipse praedicat, qui utrumque est, quid interserere te, infelix furor, inter Christum et deum niteris? quid separare corpus suum a filio dei appetis et ipsum a se deum diuidere conaris? unita discindis et coniuncta discernis. uerbo dei de deo crede: nulla enim re melius confiteri diuinitatem dei omnino poteris, quam si ipsa eam, qua ipsa se diuinitas docuit, uoce fatearis. scito etenim iuxta prophetam, quia dominus ipse est deus, qui inuenit omnem uiam disciplinae, qui utique et in terris uisus est et inter homines conuersatus est.

ipse lumen fidei mundo intulit, ipse lucem salutis ostendit. deus enim dominus, et inluxit nobis. hunc ergo crede, hunc dilige, hunc confitere, quia, quando ei ut scriptum est omne genu flectet, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris, uelis nolis, negare non poteris, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. haec enim perfectae confessionis perfecta uirtus est, deum ac dominum Iesum Christum semper in dei patris gloria confiteri.