De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

non est autem humanae opis redimere populum a captiuitate peccati, quod illi soli utique possibile est de quo dictum est: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, ceteri enim non suum populum, sed dei, et non a peccatis, sed ab hostibus saluauerunt.

Tu es ergo inquit deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator. quos magis hoc putas dicere, quibus hoc magis aestimas conuenire, Iudaeis, anne gentilibus? si Iudaeis, Iudaei utique Christum non cognouerunt secundum illud: Israhel autem me non cognouit, et populus! meus me non intellexit, et illud: et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit: in propria uenit, et sui eum non receperunt.

si autem gentibus, palam est quod Christum gentilitas idolis occupata nesciuit quamuis illa nec patrem scierit: sed tamen etiamsi nunc nouit, non nisi per Christum tamen nouit. uides ergo quod, siue ei J gentibus sit credens populus siue ei Iudaeis, bene pro se uterque dicit: tu es deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator, quia et gentes colentes prius idola ignorabant deum, et Iudaei negantes dominum ignorabant filium dei. ac per hoc bene de Christo tam illi quam isti dicunt: [*]( 3] Iad. 3, 9. 5] 1. c. 15. 6] Matth. 1, 21. 9] loh. 1, 29. 12] Esai. 45,15. 16] Esai. 1, 3. 17] loh. 1, 10-11. 24] Esai. 45, 15, ) [*]( 2 eom] cum Nl tu N* 4 othomel p 5 eis d? M eis dominus r 7 est om. M opis pv: opus N opes M nature opus N1 8 soli illi p 9 ecce ante qai om. M 10 peccata pv 12 es om. M 13 isrf Np israel M putas hoc Mv 14 magis hoc p eitimas M conuenisse Mv an gentibus Mv: cf. III, 9, 3, 10, 1 16 israel Mp aut.em otn, M 17 me om. pt, 20 gentilitM christum p 21 sciret M nunc cognouit p 22 non nisi ... nouit om. M 25 isri N israel MpJ ydola p J )

301
tu es deus noster, et nesciebamus, quia tam illi nesciebant deum qui non credebant, quam illi qui dei filium denegabant.

si ergo Christus credendus est, ut uentas loquitur, ut diuinitas protestatur, ut Christus denique ipse praedicat, qui utrumque est, quid interserere te, infelix furor, inter Christum et deum niteris? quid separare corpus suum a filio dei appetis et ipsum a se deum diuidere conaris? unita discindis et coniuncta discernis. uerbo dei de deo crede: nulla enim re melius confiteri diuinitatem dei omnino poteris, quam si ipsa eam, qua ipsa se diuinitas docuit, uoce fatearis. scito etenim iuxta prophetam, quia dominus ipse est deus, qui inuenit omnem uiam disciplinae, qui utique et in terris uisus est et inter homines conuersatus est.

ipse lumen fidei mundo intulit, ipse lucem salutis ostendit. deus enim dominus, et inluxit nobis. hunc ergo crede, hunc dilige, hunc confitere, quia, quando ei ut scriptum est omne genu flectet, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris, uelis nolis, negare non poteris, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. haec enim perfectae confessionis perfecta uirtus est, deum ac dominum Iesum Christum semper in dei patris gloria confiteri.

Diximus libro primo haeresin illam Pelagianae haereseos . discipulam atque imitatricem id omnibus modis temptasse atque [*]( . 141 Ps. 117, 27. 16] Phil. 2,10-11. ) [*]( 2 illi dei filium qui M 3 negabant Mav ut] et pi 5 deum et Christum Mo 7 discindis] dissecans M 8 disceruens M credere NiMI 9 quam ut ea ipsa qua se M 10 scitote enim Nv scito eniin p: cf. U, 7, 3 12 et post utique om. Np 13 est om. M in mundum Mv 15 huic ergo Np huic confitere Np hunc confitere huuc dilige M 16 quandoque p genus N flectetur Mpv 17 et terrestrium v 19 nelis nolis ... 20 dei patris om. Np 20 Christus om. M perfecta confessio M 22 confiteri. Explicit liber quartus NMp Incipit de incarnatione xpi liber V. N Incipit liber quintus Mp 24 heresim Mp 25 dispulam p unmitatricem id omnimodis M ) [*]( XVII. Cass. 1. ) [*]( 27 )

302
pugnasse, ut dei filius, dominus Iesus Christus, natus ex uirgine, homo tantummodo solitarius crederetur, et arrepta postmodum uirtutis uia id eum pie ac religiose uiuendo obtinuisse, ut dignus per hanc uitae sanctimoniam fieret cui se maiestas diuina sociaret, ac sic exclusa ab eo penitus sacrae originis dignitate sola ei tantummodo meritorum relinqueretur electio, id annitentes utique ac laborantes, ut eo quasi in plebem omnium misso et uelut in turbam humani generis aggregato id per bonorum actuum conuersationem mereri omnes homines posse dicerent, quidquid bene uiuendo ille meruisset: pestifera scilicet ac letalis assertio, quae et deo uera derogans et hominibus falsa promittens in utroque nefandi esset damnabilisque mendacii, dum et sacrilegii iniuria deum afficit et homines in spem falsae praesumptionis inducit, peruersissima scilicet atque impiissima assertione mortalitati donans quod non erat, deo tollens quod erat.

huius ergo mortiferae ac perniciosae prauitatis haec quae nunc orta est recens haeresis quasi rediuiuos quodammodo suscitans cineres in ueteribus fauillis nouum mouit incendium: solitarium quippe hominem natum esse asserit dominum Iesum Christum. et ideo quid necesse est ut requiramus, an in consequentibus eius peruersitatis sit quae est in capite ipso sceleris unius? superfluum quippe est expectare in posterioribus qualis sit, quae expectandi omnino causas iam in principio non reliquit. quae enim ratio est explorare, an in similitudinem superioris haereseos eadem promittat homini, quae, quod immanissimum scelus est, eadem tollit deo, ita ut paene impium sit, cum uideamus quid praecesserit, requirere quid sequatur? quasi uero aliqua in consequentibus causa afferri possit, qua se probet non esse impium qui negauerit deum.