De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

te, inquit, adorabunt teque deprecabuntur, quoniam in te est deus, et non est praeter te deus. dictum prophetae euidenter apostolus exposuit dicens: quoniam deus erat; in Christo, mundum reconcilians sibi. in te ergo inquit est deus, et non est praeter te deus. bene propheta dicens in te est deus non tantum eum qui praesens esset, sed etiam eum qui esset in praesente monstrauit, habitantem scilicet ab eo in quo habitaret naturarum significatione, non unitatis abnegatione distinguens.

Tu es, inquit, deus, et nesciebamus, deus Israhel saluator. quamuis multis iam scriptura et euidentibus signis de quo loqueretur ostenderit, expressit tamen manifestissime in saluatoris nomine Christi nomen, quia idem saluator utique qui Christus, dicente nagelo: quia natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus.