De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Labor, inquit, Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim uiri sublimes ad te transibunt, in his diuer-sarum nationum uocabulis aduentum crediturarum gentium significari nemini dubium est. transisse autem ad Christum gentes negare non uales, utpote quae nomine Christianitatis indepto non fide\ttantum ad dominum Iesum Christum,\tsed etiam ipso nomine\ttransierunt,\tquia, cum idem quod sunt\tuocentur, factum est, quod erat fidei opus, nominis sacramentum, ad te, inquit, transibunt et tui erunt et post te ambulabunt uincti manicis..