De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

in uoce Iesum audimus, in maiestate deum cernimus: quid est aliud nisi ut in una eademque substantia deum et Iesum esse credamus? uolo tamen de hoc eodem adhuc aliquid apud te loqui. [*]( 14] n Cor. 5,10. ) [*]( 1 calciatrarc N est Mx 4 magestAtis fulgore M(v): cf. §, 5 fin. 6 fin. 5 numinis M 6 prostatione tx protestatione N 10 alterum te om. M hereticae N intarrogo et appello M 12 extimas M 16 affacimus M 18 tu ... credis] si credis M 20 dno M 21 uidit ex audit N 22 discernere hie M 25 inextimabilem M inaestimabilem u 2C luce N 27 audiuimus Np maiestate N 29 aput p )

268
dic mihi, quaeso, si tibi nunc persequenti fidem catholicam id appareret quod ignoranti apostolo tunc apparuit. si te inopinantem atque securum fulgor ille circumdaret et perculsum atque perterritum splendor inmensi luminis consternaret iaceresque in tenebris oculorum atque errorum tuorum, quas tibi inmensus et ineffabilis pauor mentis augeret:

dic mihi, obsecro, cum te inminentis mortis formido premeret et terror comminantis desuper maiestatis urgueret, audires quoque illud in tanta mentis confusione dignum perfidia tua nomen: Saule Saule, quid me persequeris? et quaerenti tibi, quis esset, responderetur e caelo: ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris: quid diceres? \'nescio, non ad plenum adhuc credo: deliberare amplius mecum uolo, quem te esse existimem qui de caelo loquaris, qui me fulgore tuae diuinitatis obruis, cuius uocem audio et maiestatem ferre non possum.

tractandum mihi de hoc negotio est, credendum tibi sit an non credendum, Christus sis tu an deus, si deus solus sis an in Christo, si Christus solus sis an in deo. discretionem hanc subtiliter obseruari et diligenter considerari uolo, quid credendus, quid iudicandus sis. nolo enim aliquid de officio meo perdere, ut, cum te ut hominem despiciam, aliquid tibi diuini honoris impendam: i si ergo, ut Paulus tunc apostolus iacuit, prostratus humi iaceres et fulgore diuini luminis obumbratus extremos spiritus ageres, haec forsan diceres, haec otiosae loquacitatis garrulitate gannires.