De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quod scilicet apostolus omni scriptorum suorum corpore praedicans bene etiam ad Galatas scribens ait: Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed I per Iesum Christum et deum patrem. uides quam bene sibi in prioribus praesentibusque conueniat. illic enim dicit: nunc iam non nouimus Christum secundum carnem, hic ait: non ex hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum. patet quemadmodum etiam hic idem quod in superioribus doceat.

dicens enim missum se non per hominem, hoc dicit: non nouimus Christum secundum carnem. et ideo non per hominem missus sum, sed per Christum, quia per Christum missus non per hominem missus sum, sed per deum. nomen enim in eo iam hominis non cadit, in quo totum diuinitas uindicauit. et ideo cum dixisset missum se non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, bene addidit et deum patrem, hoc est, missum se a deo patre et a deo filio esse designans.

in quibus utique licet propter mysterium sacrae et ineffabilis generationis duplex sit persona, generantis et geniti, una tamen est uirtus mittentis dei. et ideo ille missum se a deo patre et deo filio dicens in personis quidem dualem ostendit numerum, sed in missione unam docuit potestatem.

Sed per Iesum Christum et deum patrem qui L suscitauit eum a mortuis. praeclarus utique et admirabilis [*]( 5] GaL 1, 1. 9] II Cor. 5, 16. 26] Gal. 1,1. ) [*]( 1 dupplicia p 4 Quod] quia M 5 galathas p 9 non om. M 11 patet etc.] Malc margo N 12 doceat iuformet Np (informet glossa uerbidocofit esse uidetvr) 14 missus sum Mp: missum Nv spd per Iesum Mv 15 missus] mipsus sum p* 16 in eo humanitatis iam non est in quo M horainis iam a 17 totum sibi Mc : cf. V, S, 2 uendicauit Mp ct ideo ric,] Male margo N dixLsset et M 21 mistprium Mp 2*2 dnpplrx p 21 doi pl 25 tnissioue p: inssiollc NM 26 MisRum se per christum inquit iesuni et deum patrem M. deo N 27 umnirabilis N )

266
magister, sciens dominum Iesum Christum sicut uerum deum, ita et uerum hominem praedicandum, ita semper maiestatem diuinitatis in eo praedicat, ut incarnationis confessionem penitus non relinquat, excludens utique et phantasma Marcionis incarnatione uera et paupertatem Hebionis diuinitate perfecta, ne scilicet per alterutram blasphemiae peruersitatem dominus Iesus Christus aut homo penitus sine deo aut deus sine homine credatur.

bene ergo apostolus missum se sicut a deo patre, ita et a deo filio praedicans confessionem statim dominicae incarnationis adiunxit dicens: qui suscitauit eum a mortuis, uerum scilicet incarnati dei corpus suscitatum a mortuis docens iuxta illud: et si cognouimus secundum carnem Christum, bene addens: sed nunc iam non nouimus.