De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

habeas tu necesse est cum persequentibus portionem. quid ergo est hic iam quod dici queat? dominum maiestatis crucifixum apostolus dicit. inmuta hoc, si potes: separa nunc, si uales, Iesum a deo. crucifixum certe a Iudaeis Christum negare non potes, sed dominus maiestatis est qui crucifixus est. [*]( 1 nunquam M maiestatis] gloriae Np et Uulgata 4 dñs. M* 5 ministerio M niisterio p 6 incognita per magestatis dui M 7 misterio Np ministerio M 8 nuUus p usquam M 9 audire auris Mυ J1 omnia N paene N 13 misterio Mp super eum quam Nl nosse (sic) p 15 eum non cognouerunt M 16 cognouerint N (non p) 18 quod- Libet NIp: quamlibet N* quidlibet Mc 19 plus om. M ct om. Np: cf. VI, 3, 3 20 plus om. M deum M 22 dixit p 23 deum se Mv 24 hii qui p 26 est ergo p queat dici M 28 iesum deum M negire chriatum M 29 poteflt Nx )

276
ergo necesse est aut Christum affixum esse in cruce deneges aut deum affixum esse fatearis.

Sed forte offendat te quod tamdiu unius uel maxime Pauli apostoli testimoniis loquor. satis mihi est idoneus quem elegit deus. nec enim erubesco eum fidei meae habere testem, quem uoluit deus mundi totius esse doctorem. sed tamen ut adquiescam in hoc uoluntati tuae, qui habere me forsan alios quorum utar testimoniis non arbitraris, audi perfectum humanae salutis et sempiternae beatitudinis sacramentum Martham in euangelio praedicantem. quid enim ait? utique, domine, ego credidi quia tu es Christus filius dei uiui, qui in hunc mundum uenisti. disce a muliere ueram fidem, disce aeternae spei confessionem. habes tamen grande solacium: non erubescas ab ea sacramentum salutis agnoscere, a qua testimonium deus non refutauit accipere.

Quodsi auctoritas tibi forsan personae maioris placet (quamuis nullius displicere uel persona uel sexus debeat cui confessio sacramenti auctoritatem facit, quia, quamlibet condicio cuiusquam aut locus minor sit, uirtus tamen fidei nescit inminui), interrogemus tamen non incipientem aliquem puerulum cuius institutio rudis, aut feminam cuius fides forsan uideatur incipiens, sed summum illum et inter discipulos discipulum et inter magistros magistrum, qui Romanae ecclesiae gubernaculum regens sicut fidei habuit ita et sacerdotii principatum.