De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

causam autem subdidit, qua utrumque quod dixerat conprobaret, dicens: si enim [*](9] I Cor. 2, 6-9. ) [*]( 1 et om. M 2 dissedcas N 3 sacrae crucis praedicationem ha ONI. M 5 quantum in quantum p est ac]*stat N extat p 6 n* solum etc.} hincaur loqueris adiciendo nihil iunxiasti (sic!) margo N 8 hoc Mp: hoc N hic av 10 sed sapientiara Mv 11 foti seculi M sed qui loquimur p 12 mynisterio N ministerio misterio p 18 est] fuit M fcta Np secula M 14 Coli N seculi huius scli p 15 cognouit Μυ (Uulg.) 21 tantumodo sapientes sciant. 22 misterio Mp 23 gloria Mp utque N 24 eam ex etiam esse om. M 26 qua] quia N1p1 )

275
cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. sed sicut scriptum est: quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, p quae praeparauit deus his qui diligunt eum. uides ergo quod sapientia dei in mysterio abscondita et ante saecula praedestinata his fuit incognita qui maiestatis dominum crucifixerunt, his autem cognita qui susceperunt. bene autem in mysterio absconditam dicit dei fuisse sapientiam, quia nullius hoc umquam hominis uel oculus uidere uel auris audire uel cor potuit cogitare, quod maiestatis dominus uel nasciturus esset ex uirgine uel uenturus in carne uel omni afficiendus poenae et contumeliae passione.