De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed uideamus tamen adhuc aliquid de hoc ipso. Christus ergo iuxta apostolum uirtus dei et sapientia dei est. quid habes quod respondeas? quid habes quo te conferas ? exire hinc et progredi nusquam potes. Christus dei sapientia est et dei uirtus. ille, inquam, quem Iudaei insectati sunt, quem gentiles riserunt, quem tu cum illis ipse persequeris, ille, inquam, qui et paganis stultitia est et Iudaeis scandalum et tibi utrumque, ille, inquam, est dei uirtus et dei sapientia. quid habes quod agas? claudes forsitan aures, ne audias: hoc et Iudaei apostolo praedicante fecerunt.

quodlibet facias, Christus in caelo est et in deo et cum eo atque in eo in superioribus, in quo et in inferioribus fuit. persequi eum iam cum Iudaeis non potes, sed facis tamen unum quod potes, persequeris eum in fide, persequeris in ecclesia, persequeris opinionis impiae telo, persequeris praui dogmatis gladio. plus forte aliquid quam quidam ueterum Iudaeorum facis: Christum tu nunc persequeris, postquam eum etiam illi qui persecuti fuerant crediderunt. sed minoris forsan criminis putas, quod inicere in eant iam manus non potes. non minus, inquam, non minus illi grauis illa est persecutio, in qua eum in suis impii persequuntur.

sed offendit te domiuicae crucis nomen: hoc et Iudaeos semper offendit. exhorrescis deum audire [*]( -3 gentibus Mv A munquam M a om. Np gentibus Μυ å crucifigvas M lapidariis N (non p) 8 te illi Mps 14 inquam om. Npυ 15 irriserunt p ipse om. M 18 fortasse Mv 19 quidlibet Mv: cf. § 6 et cap. 15, 4 22 unum tamen Mv 23 et iu pccleaia p 25 quam OM. Np quiddum p faciasN (non p) 26 qui om. N (non p) 29 est illa p inquS N 30 persecuntur NMp 31 exorreacis M )

274
passum: hoc et gentilis error inrisit. quaero ergo nunc in qua ah illis\' parte dissideas, cum in hac tibi atque illis peruersitate conueniat. sed ego praedicationem hanc sacrae crucis, praedicationem hanc dominicae passionis non solum non inminuo, sed, quantum in uoto est ac substantia mea, augeo. hunc enim, qui crucifixus est, non solum uirtutem ac sapientiam dei, qua nihil maius est, sed etiam totius diuinitatis ac maiestatis dominum praedicabo, hoc magis, quod in hoc sermo meus doctrina dei est, dicente apostolo: