De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

dei ergo filius Iesus Christus, I quia et a diuinitate genitus et a diuinitate conceptus. si autem dei filius, ergo indubitanter deus. si autem deus, ergo gratia dei non carens: neque enim ea re umquam caruit quam ipse fecit gratia enim et ueritas per legum Christum facta est.

Omnis ergo in eo gratia, omnis uirtus, omnis potentia., omnis diuinitas, omnis denique diuinitatis ac maiestatis ipsius plenitudo cum eo atque in eo semper fuerunt: sine in caelo, sine in terra, siue in utero, siue in ortu nihil umquam deo de deo defuit. semper enim cum deo deitas, non loco umquam ab eo, non tempore separata. ubique enim deus totus, ubique perfectus, non diuisus, non demutatus, non imminutus est, quia nec addi umquam deo nec detrahi quicquam potest: sic enim imminutionem deitas non habet. sicut nec augmentum.