De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quid in me primum, o domini mei aeneraodi et beatissimi sacerdotes, accusem nescio, et quid in me primum excusem non inuenio. sic inperitia et superbia, sic stulta simplicitas cum persuasione noxia, sic feruor cum intemperantia, sic, ut uerius dicam, cum sui deminutione debilis fides, simul in me omnia recepta uiguerunt, ut tot et tantis sim? sit et oboedisse confusio et haec eadem ab animo po tuisse reicere mihi stupenda gratulatio. et post pa subiungit: si ergo minime percipientes hanc potentiam dei, sensu nostro et propria ratione sapientes quasi inferiora se deus agere uideatur, ita hominem cum deo natum esse dicamus, ut seorsum quae sunt soli deo demus, et seorsum quae sunt hominis soli homini deputemus, quartam manifestissime introducimus in trinitate personam et de uno filio dei non unum, sed facere incipimus duos Christos, quod a nobis iam ipse dominus et deus Christus auertat

ergo confitemur dominum ac deum nostrum Iesum Christum unicum filium dei, qui sibi ante saecula natus ex patre est, nobis a tempore de spiritu sancto* et Maria semper uirgine factum hominem, deum natum: et confitentes utramque substantiam carnis et.: uerbi unum eundemque deum atque hominem inseparabilem semper pia fidei credulitate suscipimus, et???t ex tempore susceptae carnis sic omnia dicimus quae erant dei transisse in hominem, ut omnia quae eran?t. [*]( 1] Gennad. catal. uir. inluBtr. cap. LX: Leporius ... scripsit emenda tionis suae libellum, in quo et satiHfaoit de errore et gratias agit de emen datione: simul et quod male senserat de incarnatione Christi corrigen catholicam sententiam tulit dicens manentibus in Christo duabus naturi unam credi filii dei personam. ) [*]( 1 quid] de epla. leporii margo N 4 persuassione N 5 et j 6 diminutione N2Mpv 8 odisse p 9 recedere M 10 subiuugitur hane] ac M 15 reputemus Mv 17 incipiamus M 19 ergo coafitz mur] nota confessio lepori margo N deum ac dominump 20 sec* Mp 21 ex patre natus M 23 poat. et] ac Mv 25 suscepimus MP\' )

243
hominis in deum uenirent,

et hac intellegentia uerbum caro factum sit, non ut conuersione aut mutabilitate aliqua coeperit esse quod non erat, sed ut potentia diuinae dispensationis uerbum patris numquam a patre discedens homo proprie fieri dignaretur, incarnatusque sit unigenitus secreto illo mysterio quo ipse nouit (nostrum namque est credere, illius nosse): ac sic ipse deus uerbum totum suscipiens quod est hominis homo sit, et adsumptus homo totum accipiendo quod dei est aliud quam deus esse non possit, non tamen, quia incarnatus dicitur et inmixtus, diminutio eius sit accipienda substantiae.

rnouit deus sine sui corruptione misceri et tamen in ueritate misceri, et ita suscipere, ut nihil ei crescat augmenti, sicut se ipsum totum nouit infundere, ut nihil ei accidat detrimenti. non ergo ad intellegentiam inbecillitatis nostrae secundum experimentorum uisibilia documenta facientes coniecturam de aequalibus se inuicem ingredientibus creaturis putemus deum hominemque commixtum et tali confusione carnis et uerbi quasi aliquod corpus effectum.