De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

is ergo in se reuersus non solum in Africa, ubi tunc erat atque nunc est, tam errorem suum cum dolore quam sine pudore confessus est, sed etiam ad omnes admodum Galliae ciuitates flebiles confessionis ac planctus sui litteras dedit, scilicet ut, ubi deuiatio eius prius cognita erat, illic etiam emendatio nosceretur, et qui testes erroris antea fuerant, idem postea correctionis essent.

Ex cuius confessione uel potius deploratione nonnulla inserenda existimauimus duplici ex causa, ut correctio eorum et nobis testimonio et his qui nutant exemplo esset, quorumque errorem sequi non erubuissent, eorum emendationem sequi non erubescerent, ac sicut simili aegritudine infirmarentur, ita simili remedio sanarentur. is ergo agnita opinionis suae peruersitate et inspecta fidei luce scribens ad episcopos Gallicanos ita [*](1 dolet M heresim NMp 2 quam ... coniunctam om. Npa. del. p 4 diuine M 5 quia] quia nunc M 6 heresia NMp 8 Leporius] de kporio margo N prbi N presbiter p 0 pelagiana M 10 discedens M bereseos NMp 11 ammonitus Np 12 persuassionem N coudompuauit NMp 13 pene NJfp ammiranda. Np 14 poenitus N 15 secundo M bene ow. M 16 affrica Mp 17 quam] * qoā jV 18 ciuitatis N* flebilis M 23 dupplici p ut correctio eorum et Mv: et correctorum et N ut correctio eius et p 24 testimonium M essent M quorum qui N2 )

242
exorsus est:

quid in me primum, o domini mei aeneraodi et beatissimi sacerdotes, accusem nescio, et quid in me primum excusem non inuenio. sic inperitia et superbia, sic stulta simplicitas cum persuasione noxia, sic feruor cum intemperantia, sic, ut uerius dicam, cum sui deminutione debilis fides, simul in me omnia recepta uiguerunt, ut tot et tantis sim? sit et oboedisse confusio et haec eadem ab animo po tuisse reicere mihi stupenda gratulatio. et post pa subiungit: si ergo minime percipientes hanc potentiam dei, sensu nostro et propria ratione sapientes quasi inferiora se deus agere uideatur, ita hominem cum deo natum esse dicamus, ut seorsum quae sunt soli deo demus, et seorsum quae sunt hominis soli homini deputemus, quartam manifestissime introducimus in trinitate personam et de uno filio dei non unum, sed facere incipimus duos Christos, quod a nobis iam ipse dominus et deus Christus auertat