Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ut puta significatione oris conlocutionem eius, quae in arcanos animae sensus solet clementer infundi, uel quod in patribus nostris atque prophetis idem locutus sit, agnoscamus. in oculis inmensitatem perspicaciae, qua uniuersa perlustrat ac perspicit, et quod nihil eum ex his quae * nobis geruntur gerendaue sunt seu cogitantur lateat, scire possimus. manuum nuncupatione prouidentiam et operationem, qua omnium ipse sit creator et conditor, sentiamus. brachium quoque uirtutis et gubernationis eius insignia, qua cuncta sustentat, moderatur ar regit, et ut de ceteris taceam, canities capitis quid aliud quam longaeuitatem deitatis et antiquitatem significat, qua sine ullo principio est et ante omnia tempora creaturas excedit uniuersas?