Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

meminimus enim in solitudine commorantibus nobis contra calamum, cum aut crassitudo eius aut exilitas displiceret [*]( 1 uitas H1 pussillanim. L 2 optentu G 3 in solitudine om a AG1H1LT : ac G2HlS 4 intulerimus A aperta H 6 reseruare GH 8 eoruiu GHLT: eis A 9 reseruarc H lU couniieceatur H: commise rell. 11 mox pristinam H 12 commotionis cuiuslibet L occassio 18 infreniB G1L1 15 pernit L propri H enim om. A 18 possedere H 22 non om. H noxia G2 perseuerint H\' 28 nooent L 24 lideudi H x 15 nacta G7H nacta L 28 solitudinem Gl 29 grosaitudo G2 displicerit H1 )

163
contraue scalpellum, cum incidenda hebeti acie segniter exsecaret, contraque silicem, si forte ex ea festinantibus nobis ad lectionem tardius scintilla ignis emicuit, ita indignationis inrepsisse motum, ut non alias perturbationem mentis quam uel contra insensibiles materias uel certe aduersus diabolum maledictione prolata digerere atque euaporare possemus.

quamobrem ad perfectionis dumtaxat rationem non satis proderit abesse homines, in quos ira moueatur, cum, si patientia prius non fuerit adquisita. etiam erga res mutas exerceri similiter iracundiae possit affectus, qui residens in corde nostro nec iugem nos possidere tranquillitatis statum nec residuis uitiis carere permittet. nisi forte in eo putemus commotionibus nostris lucrum aliquod uel remedium conparari, quod maledictionibus uel iracundiae nostrae minime res inanimae mutaeque respondeant et intemperantiam cordis nostri ad maiorem nequaquam prouocent exardescere furoris insaniam.