Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Interdum superbia uel inpatientia superati cum inconditos mores nostros atque inordinatos nolumus emendare, solitudinem nos desiderare conquerimur, tamquam ibi nullis nos concitantibus ilico uirtutem patientiae reperturi, excusantes neglegentiam nostram causasque commotionis non nostra dicentes inpatientia, sed fratrum uitio generari: dumque in alios erroris nostri uergimus causas, numquam ad patientiae ae perfectionis calcem ualebimus peruenire.

Summa igitur emendationis ac tranquillitatis nostrae non est in alterius arbitrio conlocanda, quod nequaquam nostrae subiacet potestati, sed in nostra potius dicione consistat. itaque at non irascamur, non debet ex alterius perfectione, sed ei nostra uirtute descendere, quae non aliena patientia, sed propria longanimitate conquiritur.

Porro heremum perfectos omnique uitio purgatos ........oportet expetere, et excoctis ad purum in congregatione fratrum [*]( 6] Leu. 19, 17. 7] 1. o. 18. 8] Prou. 12,28 (LXX). ) [*]( I aduersus A 2 aduerBum H eam L 5 immoramur AL quae GELT: cum Å uidetur remissionis habere H 9 tenent H 10 opera Å otiam om. A archanis G1L 12 inbetur A2G1HLT : iubemur A1 iubeatur G2S 14 uolumus H 15 conquerimus A conquirimus LI conquiriau HL\'S 16 repper*turi (i eras.) H excussantes H 17 negligentiam G commonis G1 nommunes G2S commotioneg H1 nostram LI 18 inpa UbI L1 fratris G 19 uertimar L 20 calicem Gl 21 summam G1 9 potestate L1 dicione A: condicione G H conditione LT constat G M sed ... 25 uirtute OM. H 25 discendere H* i. )

162
uitiis non pusillanimitatis perfugio, sed diuinae contemplationis obtentu et desiderio intuitus sublimioris intrare, qui non nisi in solitudine a perfectis solummodo poterit adprehendi. quaecumque enim uitia incurata in heremum detulerimus, operta in nobis, non abolita sentientur. solitudo namque sicut nouit emendatis moribus contemplationem purissimam reserare et intuitu sincerissimo spiritalium sacramentorum scientiam reuelare, ita eorum qui minus emendati sunt uitia non solum seruare, uerum etiam exaggerare consueuit: tamdiuque si ?? patiens quis uidetur et humilis, donec nullius hominum comisceatur consortio, ad naturam pristinam mox reuersur ??? cum interpellauerit cuiuslibet commotionis occasio. emergu ??? quippe ex eo confestim uitia quae latebant, et uelut equi i frenes certatim e suis repagulis otio longiore nutriti acrius m perniciem aurigae proprii ferociusque prorumpunt. magis enim exercitio usuque humano cessante efferantur in nobis uiti ?? nisi fuerint ante purgata, ipsamque umbram patientiae, quam possidere imaginarie permixti fratribus saltim pro eorum ra uerentia et nota publica uidebamur, desidia securitatis amittimu»

Quasi uero uniuersa uirulenta serpentium gener ?? uel ferarum, cum in solitudine suisque cubilibus inmorantu ?? non innoxia perseuerent. nec tamen ex eo pronuntiari possu ?? innoxia, quia nulli noceant: hoc enim eis non affectus boni: tatis, sed necessitas solitudinis confert. quae cum laedendi nancta fuerint copiam, in semet ipsis reconditum uirus ea animae feritatem protinus egerunt atque demonstrant. ideoque perfectionem quaerentibus non sufficit contra hominem no ?? irasci.