Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Haec igitur cum remissam tepidamque monachi possederit mentem, primitus eum in exigua summa sollicitans . iustos quosdam et uelut rationabiles ei colores, ob quos uel reseruare sibi aliquid pecuniae debeat uel parare, describit. nam et ea quae praebentur in monasterio queritur non esse sufficientia et sano robustoque corpore uix posse tolerari. quid faciendum si ualitudo mala carnis emerserit et reconditum non fuerit aliquid peculiare, quo sustentetur infirmitas? praestationem monasterii esse pertenuem et neglegentiam erga aegrotantes maximam.