Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Ut puta carnis simplices motus nonne uidemus non solum in pueris, in quibus adhuc innocentia boni malique praeuenit discretionem, uerum in paruulis atque lactantibus ? qui cum ne initium quidem ullius libidinis in semet ipsis habeant, motus carnis naturali incitamento sibi inesse designant. irae quoque aculeos truces nonne similiter in paruulis iam uigere conspicimus, et antequam patientiae uirtutem agnoscant, iniuriis eos cernimus commoueri et uerborum sentire etiam per iocum contumelias inrogatas? ac nonnumquam, cum desint uires, uoluntas tamen ultionis ira instigante non deest.