Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Denique princeps apostolorum his eruditus exemplis sciens habentem quippiam cupiditatis frena non posse moderari nec finem eius in parua summa magnaue consistere, sed sed sola uirtute nudi, Annaniam et Sapphiram, quorum super rius fecimus mentionem, quia sibi quippiam de sua facultate ? seruauerant, morte multauit, ut interitum, quem ille ultro sibi pro reatu dominicae proditionis intulerat, hi pro mendacio cupiditatis exciperent. quanta in hoc quoque facinoris ac supplicii similitudo concurrit. ibi filargyriam proditio, hic falsitas subsecuta est. ibi ueritas proditur, hic mendacii crimen admittitur. licet enim operis eorum dissimilis uideatur effectus unus tamen finis in utroque concurrit.