Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

De quo haec erit summa uictoria triumphusque perpetuus, ut, quemadmodum dicitur, ne minuto quidem nummo conscientia monachi polluatur. inpossibile namque est eum, qui uictus in exigua stipe concupiscentiae semel in corde suo radicem susceperit, non maioris desiderii protinus incendio conflagrari. tamdiu namque miles Christi uictor ac securus cunctaque cupiditatis inpugnatione erit externus, donec initia concupiscentiae huius hic nequissimus spiritus in eius corde non seuerit. quapropter cum in cunctis generibus uitiorum generaliter serpentis caput oporteat obseruari, in hoc praecipue diligentius conuenit praecaueri. quod si fuerit intromissum, sua materie conualescens ipsum sibimet uehementiora suscitabit incendia. ideoque non solum pecuniarum cauenda possessio, uerum etiam uoluntas ipsa de animo penitus extrudenda. non enim tam effectus filargyriae uitandus est quam affectus ipsius radicitus amputandus: nihil enim proderit pecunias non haberi, si uoluntas in nobis fuerit possidendi. [*]( 21] cf. Gen. 3, 15. ) [*]( 1 inquid H\' sincletium L sincleti II sincletii T 3 legitime cer tare HT 4 peruitiosum GL perninosissimum et cordibus nostris C 8 uictus L1 9 ai L 10 infirmus IJ 16 suscipmt H1 17 xpimiles G (non S) 18 cupiditatis huius L 19 huius om. L hic tm. H ser- uauerit H1 21 capud H1 obseruare L dilegentius L122 praecauere L\' suae H1 sucL materie AG; materie (-ne) LIV matera H2T0 23 conualiscens Å ipse H ipsi L suscitauit L1 24 pecuniarum ... pag 145,4 paupertatis desunt in Å M extrudenda est H tamen H\' 26 phylargiriae L (passim) 27 etenim L habere Hr 28 possedendi Hl - )

145

Possibile namque est etiam non habentem eas nequaquam filargyriae morbo carere nihilque ei prodesse beneficium nuditatis, quia cupiditatis uitium resecare non ualuit, paupertatis bono non uirtutis merito delectatus et necessitatis onere non sine cordis languore contentus. quemadmodum etiam corpore non pollutos euangelicus sermo pronuntiat corde moechatos, ita pecuniae quoque pondere minime sarcinatos affectu ac mente cum filargyris condemnari possibile est: occasio enim eis habendi defuit, non uoluntas, quae semper apud deum solet magis quam necessitas coronari. itaque festinandum nobis est, ne in uanum laborum nostrorum emolumenta depereant. miserabile namque est paupertatis ac nuditatis exitus tolerasse, fructus uero earum cassae uoluntatis uitio perdidisse.