Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque si agonem spiritalem certare legitime cupimus, hunc quoque perniciosum hostem a nostris cordibus extrudamus: quem quantum superare non magnae uirtutis est, tantum et eodem uinci ignominiosum plenumque dedecoris. a potente enim elidi, licet sit in deiectione dolor et gemitus in amissione uictoriae, tamen quodammodo de aduersarii robore uictis nascitur consolatio; sin uero et inimicus exilis et genus conluctationis I infirmum, ultra deiectionis dolorem confusio turpior et ignominia detrimento grauior infertur.