Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quam rem omni sollicitudine se testatur inplesse dicens: quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. qui igitur sunt beatiores? utrumnam hi qui nuper de numero gentium congregati nec praeualentes euangelicam perfectionem conscendere adhuc suis substantiis inhaerebant., in quibus magnus fructus apostolo ducebatur, si saltim ab idolorum cultu et fornicatione et suffocatis et sanguine reuocati fidem Christi cum suis facultatibus suscepissent, an illi qui euangelicae satisfacientes sententiae crucem domini cotidie portantes nihil sibi de propriis