Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque hic est integritatis finis ac perfecta probatio, si quiescentibus nobis titillatio uoluptatis nulla subrepserit ac pro necessitate naturae nobis inconsciis concretiones egerantur obscenae. quas sicut abscidere per omnia et in perpetuum amputare supra naturam est, ita reuocare ad ineuitabilem rarissimamque naturae necessitatem summae uirtutis est, quae pulsare monachum duobus interpositis mensibus solet. quod tamen dictum sit secundum nostram experientiam, non secundum sententiam seniorum, a quibus etiam hae memorati temporis indutiae admodum iudicabantur angustae, DP, si hoc modo quo ab ipsis percepimus uoluerimus exponere, his forte, qui pro neglegentia sua uel remissiore studio puritatem hanc minus experti sunt, incredibilia uel inpossibilia descripsisse credamur.

Quem statum ita tenere perpetuo poterimus ac num- i quam naturalem modum nec tempus excedere superius conprehensum, si deum non solum secretorum actuum nostrorum, uerum etiam cogitationum cunctarum diurnum pariter nocturnumque inspectorem esse et conscium cogitemus, ac pro omnibus quae in nostro corde uersantur, sicut pro factis et operibus nostris, rationem nos ei reddituros esse credamus.