Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

tertio quoque post pauca infert, rursus eam sanctimoniam pronuntians: non enim uocauit nos deus in ignominiam sed in sanctimoniam. itaque qui haec spernit, non hominem spernit sed deum, qui etiam dedit spiritum suum sanctum in nobis. auctoritatem praecepto suo inuiolabilem iunxit dicens qui haec spernit, id est quae de sanctimonia praefatus sum, non hominem spernit, hoc est me qui haec praecipio, sed deum, qui in me loquitur, qui etiam spiritui suo sancto cor nostrum habitaculum deputauit. cernis simplicibus uerbis ac puris quibus eam praeconiis quantisque extulerit laudibus, primum uirtuti huic sanctificationem proprie tribuendo, deinde per hanc adserens uas nostri corporis inmunditia liberandum, tertio, quod abiecta ignominia et contumelia in honore sit et sanctificatione mansurum: postremo, quae summa est perfecti praemii ac beatitudinis remuneratio, per hanc habitatorem pectoris nostri sanctum fore spiritum designauit.