Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Qualitas enim cogitationum, quae distentionibus diei neglegentius custoditur, probatur quiete nocturna. et idcirco cum intercesserit aliqua talis inlusio, non culpa somni credenda est, sed neglegentia temporis praecedentis et manifestatio morbi latentis intrinsecus, quem non primitus noctis hora parturiit, sed intimis animae reconditum fibris ad cutis superficiem somni refectione produxit, arguens occultas aestuum febres, quas per totum diei spatium noxiis cogitationibus pasti contraximus: ut solent malae quoque ualitudines corporum non ea colligi tempestate in qua uidentur emergere, sed neglegentia sunt praeteriti temporis adquisitae, quo pastus quis inprudenter escis contrariis noxios umores sibimet letalesque contraxit.

Ideoque humani generis creator et conditor deus, opificii sui naturam prae omnibus emendationemque cognoscens, illic curam adhibuit medicinae, unde causas morbi principaliter nouerat emanare quicumque, inquiens, uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. petulantes oculos notans non tam eos arguit quam illum interiorem sensum, qui officio eorum male utitur ad uidendum. cor namque est aegrum et saucium libidinis telo quod ad concupiscendum uidet, beneficium intuitus recte sibimet a creatore concessum suo uitio ad operum prauorum ministeria contorquens et in semet ipso reconditum concupiscentiae morbum contemplationis occasione producens. idcirco [*]( 211 Matth. 5, 28. ) [*]( 1 nullus HL 6 non distinguit H distinctionibus L 8 somnii HL 9 neglig. Gl 10 ora parturit H 11 reoonditus L febris H1L1 12 perduxit H 13 febris L 14 ualetudinegA ualitudinis L1 15 collegi H1 nOm. Ar neglig. 01 17 eseis saluti contrariis Lv humores L letais q us H* letalesque L 18 XI H opifici H* 19 emendationisque Å mendationesque T 20 principalis A 22 concupiscendam W mechatus \' H 28 nutans H 25 sauciatum H 28 ipsum A 29 occassione H )

122
ergo huic praecipitur salutare mandatum, cuius uitio pessimus languor uisus occasione procedit, non enim dicitur omni custodia serua tuos oculos, quos utique oportuit principaliter custodiri, si ex ipsis concupiscentiae prodiret affectus (nihil enim amplius oculi quam simplex animae praebent uisionis officium), sed dicit: omni custodia serua tuum cor, illi potissimum inposita medicina, quod ubique abuti potest oculorum ministerio.