Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Cuius puritatis hoc erit euidens indicium ac plena probatio, si uel nulla imago inliciens quietis nobis et in soporem [*]( 10] Leu. 7,19-20 (LXX). ) [*]( 1 adimplere AGL promissam H uoluntatis H1T 2 corrumpent H1T 3 intellegimus H 6 conueniat H 11 ederit H 14 et GHLT: etiam Av 17 primitus latebrae L 19 debere Å etiam om. L in arcanis] in cordis archaois H in cordis L eonscieutia L 20 agonitheta GJHL 21 et] atque H spectat Gr et duo codd. apud Cuyckium: expectat ASLT expectet H 22 amittere L cooliscere Å 23 in s. t. G 24 conibentia GL 25 tamen] uamque Å 27 supterfugiunt A 28 plana H 9 inliciens Ãr: decipieus GHLTc quiescentibus Av sopore L )

121
laxatis occurrat, uel certe interpellans nullos concupiscentiae motus ualeat. excitare. licet enim ad plenam peccati noxam talis commotio minime reputetur, tamen necdum perfectae mentis indicium est nec ad purum excocti uitii manifestatio, cum per fallaces imagines huiusmodi operatur inlusio.

Qualitas enim cogitationum, quae distentionibus diei neglegentius custoditur, probatur quiete nocturna. et idcirco cum intercesserit aliqua talis inlusio, non culpa somni credenda est, sed neglegentia temporis praecedentis et manifestatio morbi latentis intrinsecus, quem non primitus noctis hora parturiit, sed intimis animae reconditum fibris ad cutis superficiem somni refectione produxit, arguens occultas aestuum febres, quas per totum diei spatium noxiis cogitationibus pasti contraximus: ut solent malae quoque ualitudines corporum non ea colligi tempestate in qua uidentur emergere, sed neglegentia sunt praeteriti temporis adquisitae, quo pastus quis inprudenter escis contrariis noxios umores sibimet letalesque contraxit.