Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Adhuc unum beati Macari proferetur nobis salutare mandatum, quo libellum ieiuniorum et continentiae tanti uiri claudat sententia. ita inquit debere monachum ieiuniis operam dare ut centum annis in corpore commoraturum, ita motus animi refrenare et iniuriarum obliuisci tristitiasque respuere, dolores quoque ac detrimenta contemnere tamquam cotidie moriturum. in illo namque utilis est prudensque discretio, aequali monachum «listrictione faciens semper incedere nec permittens sub occasione debilitati corporis de arduis ad perniciosissima praerupta deuolui, in hoc uero magnanimitas salutaris, quae ualeat non solum quae uidentur prospera mundi praesentis despicere, uerum etiam aduersis tristibusque non frangi et ea uelut parua nullaquo contemnere, illic habens defixum iugiter suae mentis intuitum, quo cotidie singulisque momentis accersiendum esse se credit.

DE SPIRITU FORNICATIONIS. CAPITULA.

I. De duplici pugna aduersum spiritum fornicationis.

II. De principali correctione aduersus spiritum fornicationis.

[*]( 1 acciperant AH1 degentes G1H1 4 XI. H beati nobis H macari A1; macarii A1 machari H1 macharii GH2L proferetur ÂILr: profertur A2Gc proferimus H nobis om. H 6 claudet sententiam L\' inquid AН1 7 annos L1 0 contempnere H1L1 12 debilitatis H penrit. Gl 14 mundi huius praeseotis H dispicere G1H1 15 aduenis trib. q. Hx aduersitatibus H1 16 habentes L fixum Ar adtixum H 17 qua cottidie G arcessiendum H\' 18 credit. Explicit de spu gastrimargiae (castrim. L) liber V (liber V om. A) AGL: om. H lucipit de spu fornicationis (de fornicatione liber sextus H) AH: om. GL Capitula de spu foruicatiouis A Iucip capitł presentis liS G Incipiuut capitula de foraicatione. liber VI. L: om. H )[*](22 aduersus Hr titulum om. L; in marg. tegitur: capłm .1. deē 23 correptione HLT aduersum T )
114

III. Quantum ad superandum fornicationis uitium rem edii conferat cum continentia solitudo.

IIII. Quid intersit inter continentiam et castitatem, et an utraque simul semper habeantur.

V. Quod inpugnatio fornicationis solo humano studio on ? possit euinci.

VI. De peculiari gratia dei in munere castitatis.

VII. Exemplum de agone mundiali secundum sermo ??? em apostoli.

VIII. De conparatione purificationis eorum, qui in terr ?? no agone certamen habituri sunt.

VIIII. Quantam semper cordis puritatem parare dei oculis debeamus.

X. Quod sit indicium perfectae et integrae puritatis. ^

XI. Quo uitio inlusio nocturna procedat.

XII. Quod carnis puritas sine munditia cordis nequeat obtineri.

XIII. Quae sit purgationis carnalis prima custodia. {

XIIII. Quod non laudem studeamus texere castitatis, sed effectum eius exponere.

XV. Quod specialiter castitatis uirtus ab apostolo sancti- nox monia nuncupetur. 1

XVI. De alio apostoli testimonio super eadem sanctimonia 1 castitatis. I

XVII. Quod spes sublimioris praemii debeat custodiam castitatis augere.

XVIII. Quod, sicut absque humilitate castitas obtineri non potest, ita sine castitate scientia.

XVIIII. Sententia sancti episcopi Basili de qualitate uirginitatis suae.

[*]( 1 suspirandum L conferat rumedii Å 2 solitudo om H 3 inter] in T et ante an orn. A 5 non om. T 7 peculiare T 11 sint H 12 quanta L spem per AH puritate cordis pareM L 18 debemus T 16 sine] se T obteneri H obtinere L1 17 purgatio A carnis T 18 eiercere L caritatis HT 19 affectum L erpendere L 20 uirtutis L] 21 nuncupatur HT ucnpetur ex ucupatur L 24 praemi H 25 agere HT 26 castitatis T obteneri H obtinere LT 27 caritate H ita sinceritate T 28 basilil HLT de om. HT h )
115

XX. Qui finis uerae integritatis ac puritatis sit,

XXI. Quemadmodum perfectae puritatis statum retinere possimus.

XXII. Usque ad quem modum possit integritas corporis nostri puritas, uel quod indicium sit ad purum mentis excoctae.

XXIII. Remedia curationis, quibus perfecta possit cordis et corporis nostri puritas permanere.

Secundum nobis traditione patrum aduersus spiritum fornicationis certamen est, longum prae ceteris ac diuturnum et perpaucis ad purum deuictum, inmane bellum et quod, Cum a primo tempore pubertatis inpugnare incipiat hominum genus, non nisi prius cetera uitia superentur extinguitur. duplex namque est obpugnatio gemino armata uitio consurgens ad proelium. et idcirco similiter ei gemina est acie resistendum, siquidem, ut morbo carnis animaeque concretum uires adquirit, ita nisi utrisque pariter dimicantibus nequeat debellari. nec enim sufficit solum corporale ieiunium ad conquirendam uel possidendam perfectae castimoniae puritatem, nisi praecesserit contritio spiritus et oratio contra hunc inmundissimum spiritum perseuerans, dein continuata meditatio scripturarum, huicque fuerit scientia spiritalis adiuncta, labor etiam opusque manuum, instabiles cordis peruagationes cohercens ac reuocans, et ante omnia fundata fuerit humilitas uera, sine qua nullius penitus uitii poterit umquam triumphus adquiri. [*]( 1 Qui finis uerae owi. T ac HLT: et A 2 quemammodum L statum] sue statum L possumua T 5 sit om. L 6 remedium H perfecte T posse H 7 permanere. Finiunt capitula de spu foniicationis A Erpliciunt capitula de libro VI. L: um, GH Inoj liber Å Incipit de spiritu foroicationis liber sextus G Incipit textus eiusdem libri L nihil inscriptum in H ]0 I deest in L nobis] nobis ceitamen est A traditionem HLI aduersum T 11 certamen est om. A 14 prius om. A 16 praeliuui H ei om. H 17 adquiret HIS 18 utriusque A demicantibus L 19 solum ad om. A ad quirendam H 20 praecesserit... 21 oratio om. G processerit L u 22 dein GHT: deinde A debinc L continu* L scribturarum AG1 24 inatabilis AL cohercens HLT: coercena AG reṇο̣ụạụṣ H 25 nullus L )

116

Principaliter enim uitii huius correctio de cordis perfectione descendit, ex quo etiam huius morbi uirus domini uoce prodire signatur. de corde, inquit, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia et cetera. illud ergo est primitus expiandum, unde fons uitae mortisque manare cognoscitur dicente Salomone: omni custodia serua tuum cor: ex his enim sunt exitus uitae. caro enim eius arbitrio atque imperio famulatur. et idcirco summo studio parsimonia ieiuniorum sectanda est, ne escarum abundantia refecta caro praeceptis animae salutaribus aduersata rectorem suum spiritum deiciat insolescens. ceterum si omnem summam in castigatione tantum corporis conlocemus, anima non similiter a ceteris uitiis ieiunante nec meditatione diuina et spiritalibus studiis occupata, nequaquam ad illud sublimissimum uerae integritatis fastigium poterimus ascendere, illo quod in nobis est principali puritatem nostri corporis infest.ante. oportet ergo nos mundare prius iuxta sententiam domini id quod intus est calicis et parabsidis, ut fiat et id quod de foris est mundum.