Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

dum ergo m alio saplenua, in alio iustitia, in alio sanctitas, in alio mansuetudo, in alio castitas, in alio humilitas repperitur, membratim Christus per unumquemque nunc sanctorum diuisus est. concurrentibus uero uniuersis in unitatem fidei ac uirtutis redditur in uirum perfectum, plenitudinem sui corporis in singulorum membrorum conpage ac proprietate perficiens. donec ergo ueniat illud tempus quo sit deus omnia in omnibus, in praesenti potest hoc quo diximus modo, id. est per partes uirtutum esse in omnibus deus, licet nondum plenitudine earum omnia sit in omnibus, quia licet unus religionis nostrae sit finis, professiones tamen diuersae quibus ad deum tenditur, sicut in conlationibus seniorum plenius disputandum est.

ideoque discretionis et continentiae forma ab his est nobis peculiarius expetenda, a quibus uirtutes has per gratiam spiritus sancti uberius uidemus effluere, non quod ullus quae in multos diuisa sunt solus possit adquirere, sed ut in his bonis, quorum capaces esse possumus, ad eorum nos imitationem qui ea specialius obtinuere tendamus.