Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Operae pretium mihi uidetur aliud quoque eiusdem uiri caritatis opus memoriae tradere, quo nostrarum partium [*]( 1 salis H solis L 2 sterelitas G1H1 inquam] etiam L 5 tantae H1 7 conseruet H parcat H2 8 uel] et A 9 iter uallum L* diuisis H 11 XXXVI H uiris uisis H Imitationes L1 13 suum H1 14 confixit H1 15 cellam AL offerret Å 16 si etiam L adfuisemus H quamobrem AH 17 prius et om. Å 18 adcommodantes A (v) 19 auppaUectili G \' supelectili H suppellectile L suscipimus H relegiosa Gl 20 potitus Sev : potius AGSIHLT circumuentionem G* 22 rursus L1 24 meudatio GIL 27 cο̄moraret∗∗ (ur eras.) L instruxit AHT 28 XXXVI (sic) H aliut Å eius Å 29 nutrarum A1 ) [*]( IIII. Cam. i. ) [*]( 15 )

110
monachi non solum continentiae rigorem, uerum etiam sincerissimum retinere dilectionis affectum unius eiusdemque uiri instituantur exemplo. hic namque non ignobili oriundus familia \' ad monasterium, quod a praedicto oppido ferme quattuor milibus distat, mundi huius ac parentum affectione contempta a puerilibus annis aufugit. ubi ita uitae suae omnem exegit aetatem, ut numquam prorsus per totos quinquaginta annos non solum uicum, ex quo egressus est, nec fuerit ingressus nec uiderit, sed ne cuiusquam quidem feminae uel ipsius matris suae conspexerit uultum. interea pater morte praeuentus centum solidorum debitum dereliquit. cumque hic esset omni inquietudine penitus alienus, utpote qui uniuersis facultatibus paternis esset extorris, a creditoribus tamen inquietari uehementer conperit matrem.