Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quidquid autem extra consuetudinem praesumitur usumque communem, ut uanitatis et gloriae atque ostentationis morbo pollutum antiquissima patrum traditio notat. nec quemquam ex his, quos merito scientiae ac discretionis enituisse peruidimus uel quos ad imitandum gratia Christi uelut splendidissima luminaria omnibus praelocauit, esu panis, qui apud eos uilis habetur* ac facilis, abstinuisse cognouimus, nec eorum quempiam, qui hanc regulam declinantes praetermisso panis usu leguminum uel holerum seu pomorum refectionem sectati sunt, inter probatissimos habitum aliquando conspeximus, sed ne discretionis quidem aut scientiae gratiam consecutum.

non solum enim ceteris inusitatas escas expetere monachum non debere decernunt, ne uidelicet cursus eius uelut in propatulo cunctis expositus inanis factus ac uacuus cenodoxiae morbo depereat, sed nc ipsam quidem ieiuniorum castigationem communem cuiquam facile patefieri oportere pronuntiant, uerum quantum fieri potest contegi pariter et abscondi. aduentantibus autem fratribus magis humanitatis ac dilectionis offerri debere uirtutem, quam continentiae districtionem et cotidiani propositi rigorem manifestari probabilius censuerunt, nec quid uoluntas utilitasque nostra seu desiderii ardor exposcat adtendere, sed quod aduenientis requies uel infirmitas exigit praeponere et gratanter inplere.

Cum de Syriae partibus seniorum scita discere cupientes Aegypti prouinciam petissemus ibique tanta cordis [*]( 1 excolentioribus ALX 3 ubsolutionis tempus Å eispectet H 4 escU om. A contentis G1 5 quicquid AH2L aotem] euioi Âr: om. T consuitudinem A1 ti uauitatis et] uanae Hr 10 aput A 11 habeatur G1 habeatur H sustinuisse L 12 praetermissos panes L1 13 refectione L 17 uidellicet A 18 coenodoiiae GH cęnod. L 19 quidem AG: quoque HLTv 20 uerum] sed A 22 lutern] ducem A humilitatis A 23 destrictionem G1 praepositi L 28 XXIII H sIriM G1H 29 Mgyptii H prouintiam L petissimus H1 ubique L )

102
alacritate nos suscipi miraremur. ut nulla prorsus, sicut fueramus in Palaestinae monasteriis instituti, usque ad praestitutam ieiunii horam refectionis regula seruaretur, sed absque legitimis quartae sextaeque feriae, quocumque perrexissemus, cotidiana, statio solueretur, quidam seniorum percontantibus nobis, cur ita indifferenter apud eos praeterirentur cotidiana ieiunia, respondit: ieiunium semper est mecum, uos autem continuo dimissurus mecum iugiter tenere non potero. et ieiunium, licet utile sit ac necessarium, tamen uoluntarii muneris est ablatio,I opus autem caritatis inpleri exigit praecepti necessitas. itaque suscipiens in uobis Christum reficere eum debeo, deducens autem nos humanitatem eius obtentu praebitam districtiore ieiunio in memet potero conpensare. non enim possunt filii sponsi ieiunare, donec cum illis est sponsus: cum autem discesserit, tunc licito ieiunabunt.

Quidam seniorum, cum reficientem me ut adhuc paululum quid ederem hortaretur, iamque me dixissem non posse, respondit: ego iam sexies diuersis aduenientibus fratribus mensam posui hortansque singulos cum omnibus cibum sumpsi, et adhuc esurio, et tu primitus nunc reficiens iam te dicis non posse?