Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Igitur eligendus est cibus non tantum qui concupiscentiae flagrantis aestus temperet minusque succendat, uerum etiam qui ad parandum sit facilis et quem ad coemendum oportuniorem uilioris pretii conpendium praestet quique sit con-uersationi fratrum usuique communis, triplex enim natm a est gastrimargiae, una quae canonicam refectionis horam praeueniri conpellit, alia quae tantummodo uentris ingluuie et saturitate quarumlibet gaudet escarum, tertia quae accuratioribus epulis [*](10]\tProu. 20,13 (LXX). 11] Iob 5, 2. 1 XXI H nouerimus... laborem euan, in C 2 possumus 2P 3 a nobis Lv inpendetur AG1 incassu C 4 contemplationis fine C 5 ad-flictiones . . . nequeamus om. L optinere A 6 non queamus H 8 nihil] nec J. 9 peecati] aliquid peccati A illo CALi: illo est H illa GIATo lOpernit. L 11 iob inquit G iob ait H 12 ira A 13 stultus est et H 14 inuidit H 16 indicens A hinc HlT libet GIIPLT probat illius cuius prosperitate A, mediis omissis 17 iuuidit U1 esse eum GLT: eum esse S esse H 19 XXII H elegendus H1 20 flagrantis AGST: flagrantes HL cf. 11,1\t21 sit om. H ad quem A 22 praeti H sit om. L 23 communus H1 est natura G 24 castrimargiae Lx praeuenire G7SHTv 25 tantum A inglubi§ H 26 adcuratioribus L1 accurationibus IP)

101
et esculentioribus oblectatur. ideoque aduersus eam necesse est monachum obseruantiam triplicem custodire, id est ut primum legitimum tempus absolutionis expectet, deinde ut castigatis, tertio ut qualibuscumque escis uilioribusque contentus sit.