Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Non enim nobis est aduersarius extrinsecus formidandus: in nobismet ipsis hostis inclusus est, intestinum nobis cotidie geritur bellum. deuicto eo omnia quae forinsecus sunt reddentur infirma ac militi Christi uniuersa pacata erunt et subdita. non habebimus aduersarium nobis extrinsecus metuendum, si ea quae intra nos sunt spiritui deuicta subdantur, nec solum nobis istud ieiunium uisibilium ciborum ad perfectionem cordis et corporis puritatem sufficere posse credamus, nisi fuerit huic animae quoque ieiunium copulatum.