Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et ut nobis quoque similem spem retributionis aperiret, si in agone cursus istius imitari eum uelimus, adiecit: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum eius, participes nos coronae suae in die iudicii fore pronuntians, si diligentes aduentum Christi, non illum tantum, qui etiam nolentibus apparebit, sed etiam hunc, qui cotidie in sanctis commeat animabus, uictoriam certaminis castigatione corporis adquiramus. de quo aduentu dominus in euangelio: ego, inquit, et pater meus ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus, et iterum: ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit uocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum.

Nec tamen agonem cursus tantummodo se consummasse describit, cum dicit: sic curro non quasi in incertum (quod specialiter refertur ad intentionem mentis et feruorem spiritus sui, quo toto Christum sequebatur ardore, cum sponsa decantans: post te in odorem unguentorum tuorum currimus, et iterum: adhaesit anima mea post [*]( 3] n Tim. 4, 7. 5J Cant. 1, 8. 8] n Tim. 4, 8. 11] 1. c. 17] Ioh. 14, 23. 19] Apoc. 3, 20. 23] 1 Cor. 9, 26. 26] Cant. 1, S. 27] Ps. 62, 9. ) [*]( 1 quod Lx 5 perppti H 7 fldutia H et dicit om. H 8 corona institiae HLv et Uwlg. cf. Conl. XXII, 15, 3 9 ut & Hl 11 uellimus GI uellimus & H1 uellemus H1 13 particepa H1 suae coronae L 14 illud G1 15 etiam om. A 17 inquid AH 18 aput A 19 sto] ego ato H 21 illo GHLT: ipso A 22 XVII H agonum G2 25 qui H totum LI 26 poste H odore Lx ungentorum AL 27 curremua Lh et Uulg. ) [*]( 14* )

96
te), sed etiam aliud conluctationis genus se uicisse testatur dicens: sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et seruituti subicio, quod proprie ad continentiae dolores et corporale ieiunium atque adflictionem carnis pertinet, per hanc se pugilem quendam strenuum suae carnis esse describens nec in uanum aduersus eam ictus continentiae exercuisse designans, sed triumphum pugnae mortificatione sui corporis adquisisse: quo uerberibus continentiae castigato et ieiuniorum caestibus eliso uictori spiritui inmortalitatis coronam et incorruptionis contulit palmam.