Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Uis audire uerum athletam Christi legitimo agonis iure certantem? ego, inquit, sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et seruituti subicio, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar. uides ut in semet ipso, id est in carne sua conluctationum summam uelut in base quadam firmissima statuerit et prouentum pugnae in sola castigatione carnis et subiectione sui corporis conlocarit? ego itaque sic curro non quasi in incertum.

non currit in incertum, quia caelestem Hierusalem conspiciens defixum habet, quo sibi cordis sui indeflexibilis sit dirigenda pernicitas. non currit in incertum, quia obliuiscens posteriora ad ea quae in priora sunt extendit se, ad destinatum persequens, ad [*]( 3J lob. 8, 34. 5] I Cor. 10,13. 14] I Cor. 9, 26—27. 24] Phil. 3,13—14. ) [*]( 1 roburis A ab L ac H congressione L 2 conflicto A7 3 repellimur GHL 4 diciturque codd. 5 temtatio H adpraehendat CLt 6 merebimur G\'S: meremur AG1HLT robure Å non quaesito scripsi: conquissito H1 conquisito reU. p 8 nostro om. L 9 testimonio L1 10 indicatiuu Lx 11 manifestius L 12 obtantia H 13 XVIH aothletam H1 adletham L agone Å 14 inquit sic ... pag. 95, 6 deuotione infatigabi desunt tn Å inquid H1 17 uidens L1 18 conluctationem L 19 firmissa L1 20 castigatio Hx conlocarit GT: conlocauerit HL ego] ego inquit H 21 currit] curro L1 23 perspicacitas H pertinacitas L 24 quia H: qui GLTv 25 in priora SWT: priora GH2Lc et Uulg. distinatum W adbradium Hl i )

95
brauium supernae uocationis dei in Christo Iesu. quo semper dirigens suae mentis obtutum et ad eum omni cordis properatione festinans cum fiducia proclamabat: bonum agonem certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. et quia se nouerat post odorem unguentorum Christi praepeti conscientiae deuotione infatigabiliter cucurrisse et spiritalis agonis certamen carnis castigatione uicisse, cum fiducia infert et dicit: de cetero reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illa die, iustus iudex.

et ut nobis quoque similem spem retributionis aperiret, si in agone cursus istius imitari eum uelimus, adiecit: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum eius, participes nos coronae suae in die iudicii fore pronuntians, si diligentes aduentum Christi, non illum tantum, qui etiam nolentibus apparebit, sed etiam hunc, qui cotidie in sanctis commeat animabus, uictoriam certaminis castigatione corporis adquiramus. de quo aduentu dominus in euangelio: ego, inquit, et pater meus ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus, et iterum: ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit uocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum.