Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque uentris et gulae concupiscentia hoc intuitu superata nec serui carnis nec infames uitiorum nota pronuntiati uelut in Olympiacis disciplinis iudicabimur superiorum quoque certaminum digni esse conflictu, praemissisque huiuscemodi documentis spiritalibus quoque nequitiis congredi posse credemur, quae non nisi uictoribus tantum et his, qui merentur in spiritali agone contendere, concertare dignantur. illud enim est cunctorum luctaminum uelut quoddam solidissimum fundamentum, ut primitus carnalium desideriorum incentiua perimantur. nam nullus carne propria non deuicta legitime decertare poterit, et qui legitime non decertat, sine dubio nec in agone confligere nec coronae gloriam uictoriae gratia poterit promereri.

quodsi hoc fuerimus superati certamine, uelut serui carnalis concupiscentiae conprobati et per hoc nec libertatis [*]( 1 delectetur... pag. 94, 5 adpraehendat nisi hu extant in C dispiciat H 3 inseperab. H 4 con(com-)memorationis CG1L1 comtemplans L 5 XIIII II uelut... prae cuan. in C si om. A 7 tali LI dereclione G1 8 inmensae C 9 nertetu A aduertens L1 10 illud L1 11 amisurus H 13 ei H deuiarit CGH: deuiauerit ALTv 14 XV H itaque ... concupiscentia cuan. in C 16 olimpiacis H iudicabitur LI 17 praemisisquc H 18 credimur CGWLT 20 in om. GRT: cf. infra u. 25 et cap. 12, 1 iilnt A 22 desideriorum] passionum A perhi- mantur L1 24 certare A H quia AG1H1LS1 25 roronam gloriae A: ef. VI, 7, 2 gratia Lx 26 promereri] obtenere H1 obtinere H2LT ) [*]( XVII. Cass. i. ) [*]( 14 )

94
nec roboris insignia praeferentes a spiritalium congressionum conflictu ut indigni seruique non sine confusionis nota protinus repellemur (omnis enim qui facit peccatum seruus est peccati), diceturque nobis perbeatum apostolum cum his, inter quos fornicatio nominatur: temptatio uos non adprehendit nisi humana. non enim merebimur mentis robore non quaesito grauiores pugnas nequitiarum caelestium experiri, qui carnem fragilem resistentem spiritui nostro subiugare non quiuimus. quod apostoli testimonium non intellegentes quidam posuerunt pro indicatiuo optatiuum modum, id est: temptatio uos non adprehendat nisi humana, quod ab ipso dici manifestum est non optantis, sed pronuntiantis uel exprobrantis affectu.