Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque uentris et gulae concupiscentia hoc intuitu superata nec serui carnis nec infames uitiorum nota pronuntiati uelut in Olympiacis disciplinis iudicabimur superiorum quoque certaminum digni esse conflictu, praemissisque huiuscemodi documentis spiritalibus quoque nequitiis congredi posse credemur, quae non nisi uictoribus tantum et his, qui merentur in spiritali agone contendere, concertare dignantur. illud enim est cunctorum luctaminum uelut quoddam solidissimum fundamentum, ut primitus carnalium desideriorum incentiua perimantur. nam nullus carne propria non deuicta legitime decertare poterit, et qui legitime non decertat, sine dubio nec in agone confligere nec coronae gloriam uictoriae gratia poterit promereri.