Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Uelut si quis inmania uirtutum praemia in sublimi quibusdam paruis indiciis designata perspicacissimis oculorum obtutibus cum teli directione tendentibus ferire festinet, sciens inmensam gloriae palmam et remunerationis praemia in eorum confixione consistere, oculorum aciem ab omni intuitu auertens illuc dirigat necesse est, ubi summam remunerationis et praemii perspicit conlocatam, amissurus procul dubio peritiae palmam et remunerationem uirtutis, si quantulumcumque contemplationis eius acies deuiarit.

Itaque uentris et gulae concupiscentia hoc intuitu superata nec serui carnis nec infames uitiorum nota pronuntiati uelut in Olympiacis disciplinis iudicabimur superiorum quoque certaminum digni esse conflictu, praemissisque huiuscemodi documentis spiritalibus quoque nequitiis congredi posse credemur, quae non nisi uictoribus tantum et his, qui merentur in spiritali agone contendere, concertare dignantur. illud enim est cunctorum luctaminum uelut quoddam solidissimum fundamentum, ut primitus carnalium desideriorum incentiua perimantur. nam nullus carne propria non deuicta legitime decertare poterit, et qui legitime non decertat, sine dubio nec in agone confligere nec coronae gloriam uictoriae gratia poterit promereri.